monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, 23, 1
I I De ipsis ergo et hic dicit: defecerunt et perierunt propter iniquitatem suam uelut somnium eiurgentis, id est: ita deficiunt et euanescunt impii, sicut somnium exurgentis e somno primum, quia in tenebris sunt et in tenebris ambulauerunt nec residet aliquod eorum boni operis uestigium, sed similes eorum qui somnium uident.