monumenta.ch > Ambrosius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, 4, 7
his igitur bonus deus quibus peccata donauit; qui autem insanabile peccatum habet mentis suae ulcere quomodo potest medicum bonum aestimare, quem refugit? pulchre itaque apostolus, ut praemisimus, explanauit quia et omnibus bonus est deus, qui uult omnes homines saluos fieri.