monumenta.ch > Ambrosius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, 15, 6
ideo bucula eorum non abortit, sed parit, ut augeatur labor eorum, et quae conceperunt omnia generant sine timore dei, iusti autem longe aliter gloriantur; non enim in abundantia diuitiarum nec in partu pecorum, sed in domino gloriantur dicentes: de timore tuo in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis.