monumenta.ch > Ambrosius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, 12, 5
cui hereditas dominus est et merces ex Mariae uirginis partu, hic in exitu sapientiae laudibus praedicatur, quoniam non habuit quod erubesceret qui nihil eorum quae sunt saeculi concupiuit, sed aduersarium depositis ueteris hominis exuuiis telo continentiae uulnerauit, ut obstrepere ei in istius uitae fine non posset uulnere claudus et uirtutum admiratione confusus.