monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > sectio 152 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p6, p51, 9
Nec eo parricidio multorumque caede exsaturatus quievit, sed postea quoque nactus facultatem, quod fortuito incendio acciderat, eiusdem urbis porticus, et tetragonam plateam maximamque partem aedificiorum cremari, fraude praedictae coniurationis, iterum Iudaeos urgere coepit atque incessere, ac propere universorum stragem fecisset, nisi advenienti Tito reservata cognitio foret, metu ne Caesar usurpato plurimorum supplicio commoveretur.