monumenta.ch > Ambrosius > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p6, p41, 25
Sed quid quasi novum arguo, cum a parricidio fraterno generis sui numerent exordia? cum ipsius Abrahae quem appellant patrem et disciplinae auctorem ac sui principem cultus, in eo maxime fidem praedicent, quod nec filio parcendum putaverit, eumque sicut hostiam aris admoverit, atque holocaustum offerre non dubitaverit.