monumenta.ch > Cassianus > 5 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p6, p31, 24
Quid enim aliud clamat Daniel? Non enim quod iam factum erat, sed quod post futurum, prophetabat: quae est abominatio desolationis, quam vociferatus est venientibus Romanis fore, nisi ista quae nunc imminet? quod est illud oraculum, quod a nobis saepe commemoratum est, a summo denuntiatum Deo: tunc scilicet perituram urbem funditus, cum civium manibus contribulis suus fuerit exstinctus, nisi quod nunc impleri videmus? et fortasse, quia iam defendi templum non placet, interdicto maculatum sanguine, purgari incendio placet.