monumenta.ch > Ambrosius > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p6, p24, 26
Quod genus hominum praeceps ad avaritiam, et paratum ad versutiam, ut nihil tam atrox sit, quod refugiat, nihil tam turpe, quod erubescat studio pecuniae, A Syris in Arabas diffusa fama est, quibus et non minor avaritia, et feritas barbaricae propior immanitati, eo quod farti auro Iudaei forent: diripiunt quoscumque offenderant advenientes, contra fas, contra leges deditionis, contra promissum Caesaris, quod occidi non licebat: incidunt adhuc viventes, cruentisque manibus eviscerant ventris secreta.