monumenta.ch > Ambrosius > sectio 105 > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p6, p15, 38
In communi enim conditione universorum servire, quaedam libertas est: quoniam dignitate dominantium honestantur obsequia servorum: quamquam Romani servitutem non exigant auctores libertatis, quia non solum immitem regem necarunt, sed etiam superbum non passi sunt; et ideo augustum apud eos nomen est imperii, quod augeat suos, non quod alienos opprimat.