monumenta.ch > Ambrosius > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p6, p15, 21
Servistis Macedonibus, Persis, Seleucensibus, Palaestinis: solos Romanos vobis graves putatis, quibus et illi serviunt, quibus vos serviebatis? Utrum igitur odium his debetis an gratiam, qui vos dominis vestris pares fecerunt? Ultionem vestri hanc, non contumeliam puto; quia vos de his vindicaverunt, quibus subiecti eratis.