monumenta.ch > Ambrosius > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p6, p2, 31
Nonne de ipsis dixerat David: Polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt morticina servorum tuorum escam volatilibus coeli: effuderunt sanguinem eorum velut aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 1, 3)? Simul enim tunc et gentes venerunt in haereditatem Dei quae auferrent omnia, et templum pollutum est suorum funeribus, et insepulta iacuerunt cadavera interfectorum ad escam avium bestiarumque voracitatem: effusus sanguis, ut stagnaret in templo, deesset qui sepeliret: quia a viventibus in mortuos, a mortuis in eos qui adhuc viverent, furor transferebatur.