monumenta.ch > Ambrosius > 13 > sectio 33 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p6, p1, 6
Inter tres medius erat Ioannes, inferior Eleazaro, superior Simone: quo superabatur ab Eleazaro, eo ipso superabat Simonem: medius enim inter utrumque eum locum tenebat, ut quo plus gravaretur ab altero, et ipse plus noceret alteri, instructior tamen caeteris subsidiis machinarum, et genere telorum bellum aequabat; ita tamen, ut praeter eos qui bellum moverent, plerique etiam sacerdotum interficerentur, atque inter ipsas quas mactaverant hostias, immolarentur: quamvis enim frequens super universos rueret telorum seges, et ubique ferverent praelia; tamen sacerdotes sacrificandi ministerium solemniter obibant: nec feriabantur commisso sibi munere, et quo in interioribus erant templi, eo gravius perimebantur: quia tormento acti vehementiores ictus habebant.