monumenta.ch > Ambrosius > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p5, p27, 13
In dextra vero portus insula est brevis, et in ea turris maxima, quam Pharum in commune Graeci ac Latini ex ipsius rei usu appellaverunt, eo quod longe videatur a navigantibus, ut prius quam in portum appropinquent, nocturno maxime tempore, terram finitimam sibi esse flammarum incendio cognoscant: ne decepti tenebris, in scopulos incidant, aut vestibuli limitem non queant comprehendere.