monumenta.ch > Ambrosius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p5, p17, 3
Unde rogatus ab incolis Elisaeus propheta, idemque Eliae discipulus, et tanto successor nequaquam indignus magistro, ut hospitalitatis suae mercedem relinqueret, quos visitaverat, locis, et corruptelam aquarum levaret, remedium dedit sicut Regnorum vetus Scriptura edocet, praecipiens vas fictile cum sale deferri sibi, quod accipiens, deiecit in fontem sal, et dixit: Sanavi aquas istas, et non erit in his moriens, neque sterilis ab eis: et sanatae sunt aquae, secundum verbum, inquit, Elisaei prophetae (IV Reg. II, 21 et 22).