monumenta.ch > Ambrosius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p3, p12, 3
Intulerunt itaque parricidales manus, atque auctorem vitae interficiendum ad Pilatum deduxere: reluctantem coeperunt perurgere iudicem: in quo tamen non excusabatur Pilatus, sed Iudaeorum amentia coacervabatur; quia nec ille adiudicare debuit, quem reum minime deprehenderat; nec isti sacrilegium parricidio geminare, ut ab his, qui ad redimendos et sanandos eos sese obtulerat, obtruncaretur: de quo ipsi Iudaei quoque testantur, dicente Iosepho historiarum scriptore, quod fuerit illo in tempore vir sapiens, si tamen oportet, inquit, virum dici, mirabilium patratorem operum: qui apparuerit discipulis suis post triduum mortis suae vivens iterum, secundum prophetarum scripta: qui et haec et alia innumerabilia de eo plena miraculis prophetaverunt: ex quo coepit congregatio Christianorum: et in omne hominum penetravit genus; nec ulla natio Romani orbis remansit, quae cultus eius expers relinqueretur.