monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p3, p12, 2
Plerique tamen Iudaeorum, et Gentilium plurimi crediderunt in eum, cum praeceptis moralibus operibusque ultra humanam potestatem profluentibus invitarentur: quibus ne mors quidem eius vel fidei, vel gratiae finem imposuit, immo etiam cumulavit devotionem.