monumenta.ch > Ambrosius > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p2, p43, 57
Quomodo enim parricida ego, quem ipse tuum protectorem fateris? Aut quomodo circumspectus atque astutus, quem commentatorem arguis parricidii? cum extremae insipientiae sit cogitasse, quod et apud homines exsecrabile sit, et apud Deum inultum esse non possit.