monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p2, p36, 4
Ferebat ista Herodes quasi amore captus et nutibus deditus: sed furebat ira muliebris, et ferre non poterat maledicta exsecrantis et indignantis arrogantiam maxime, quia victus vernaculo eius Herodes insurgere adversus neglectam nequibat, et ideo quo magis excitari quasi amans posset, scena adulterii contexitur, atque in mulierem istiusmodi crimen componitur, quod imaginem suam Antonio in Aegyptum destinavisset.