monumenta.ch > Ambrosius > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p2, p31, 17
Denique destitutum exercitum eius in locis saxosis atque inviis adorsi Arabes, gravi caede sternunt funduntque, et fugatos usque ad refugia secuti exitio dedere: adfuit Herodes serius quidem quam necessitas expostulabat; sed tamen ultus aerumnam, posterioribus praeliis ita Arabas afflixit, ut unam illam victoriam suam saepius deplorarent.