monumenta.ch > Ambrosius > sectio 12 > sectio 22 > sectio 3 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p2, p16, 11
Non perfunctorie itaque in ipso praelio iuvit hostes suorum, vel quod extramurani populi multitudinem annitentem Aristobulo retraxit ab eius societate: ad omnia tamen quibus vel praeveniendi Aristobuli, ducendique eius auctoritate, vel conficiendo celeriter bello Pompeius egregius imperator fuit.