monumenta.ch > Ambrosius > 9 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, p2, p1, 3
Et congregata manu, atque Asidaeis in societatem adscitis, ipse cum filiis suis temerantes usum patrium et iustitias legis, alios necavit, plerosque expulit, bellique sabbato adoriendi auctor fuit, ne simili arte ipsi quoque deciperentur sicut iam plerique eorum dum sabbato bellum suscipere detrectant, irruentibus in sese hostibus multi occubuere.