monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1 > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, 9, 92
De Patre quoque si dicas: ideo ex ipso, quia ex ipso operatrix Sapientia, quae omnibus ex sua et Patris voluntate dedit esse, quae non erant: Per ipsum, quia per Sapientiam eius facta sunt omnia: In ipso, quia ipse est vivificatoriae fons substantiae, in quo vivimus et sumus et movemur.