monumenta.ch > Cassianus > 2 > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, 8, 76
Sed accipiant etiam de Deo Patre dictum: In Domino laudabo verbum ; et alibi: In Deo faciemus virtutem ; et: In te commemoratio mea semper ; et: In nomine tuo exsultabimus ; iterum alibi: Ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta ; et Paulus: In Deo qui omnia creavit ; et iterum: Paulus et Sylvanus et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo ; et in Evangelio: Ego in Patre, et Pater in me ; et: Pater qui in me manet . Scriptum est etiam: Qui gloriatur in Domino glorietur ; et alibi: Vita autem nostra abscondita est cum Christo in Deo . Numquid hic plus Filio quam Patri detulit, ut in Deo nos diceret esse cum Christo? aut numquid plus nostra conditio quam Spiritus gratia sibi vindicat; ut nos possimus esse cum Christo, Spiritus sanctus esse non possit? Et cum Christus velit esse nobiscum, sicut ipse dixit: Pater, quos dedisti mihi, volout ubi ego sum, et ipsi sint mecum , dedignetur esse cum Spiritu? Scriptum est etiam: Convenientibus vobis et meo Spiritu cum virtute Domini Iesu . Ergo nos cum virtute Domini convenimus, et audemus dicere quod nolit Dominus Iesus cum Spiritu convenire, qui non dedignatur convenire nobiscum.