monumenta.ch > Ambrosius > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, 7, 62
Ergo creat Pater in operibus bonis: creat et Filius; quia scriptum est: Quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt .