monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.274 > sectio 1 > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, 6, 57
Et ut scires quia de Iesu Domini descensione memoravit, addidit quod nuntiaret in homines Christum suum ; annuntiavit enim in baptismate, dicens: Tu es Filius meus dilectissimus, in quo bene complacui . Annuntiavit in monte, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite . Annuntiavit in passione, cum sol recessit, maria terraeque tremuerunt. Annuntiavit in centurione, qui ait: Vere Dei Filius erat iste .