monumenta.ch > Ambrosius > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, 2, 20
Ipse enim Spiritus virtus est, quia legisti: Spiritum consilii atque virtutis . Et sicut Filius magni consilii Angelus, ita etiam Spiritus consilii est, ut unum scias Patris et Filii et Spiritus sancti esse consilium. Consilium non de rebus incertis aliquibus, sed praecognitis et statutis.