monumenta.ch > Ambrosius > sectio 10 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, A, 14
Tantumne ergo momenti crines habuere capitis, ut manentibus his, virtus invicta duraret: tonso autem capite, fortitudo omnis viri subito solveretur? Non ita est, ut tantam vim corporalium capillorum putemus. Sunt quidam crines religionis et fidei: crines Nazaraei in Lege perfecti, in parcimonia et abstinentia consecrati, quibus illa in typo Ecclesia, quae Domini pedes oleo perfuderat, Verbi coelestis vestigia detergebat ; tunc enim et secundum carnem noverat Christum. Isti videlicet crines, de quibus dicitur: Capillatura tua ut greges caprarum ; ex illo capite pullulantes, de quo dictum est: Caput viri, Christus ; et alibi: Caput eius aurum cephas, et crines eius abietes nigrae . Et bonae ex abiete naves Tharsis, quae fluctibus supernatent mundi, et tutum remigium salutis exhibeant.