monumenta.ch > Ambrosius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, A, 9
Sunt tamen qui e contrario putent fundari non potuisse coniugium, nisi occiso leone de tribu Iuda: et ideo in corpore eius, hoc est, Ecclesiae, apes repertas, quae condunt mella sapientiae; quia post Domini passionem magis apostoli crediderunt. Hunc igitur leonem Samson quasi Iudaeus occidit, sed in eo mel quasi in figura redimendae haereditatis invenit; ut reliquiae salvae fierent secundum electionem gratiae .