monumenta.ch > Ambrosius > sectio 152

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 15, 152
Accipe nunc quia sicut Pater fons vitae est, ita etiam Filium plerique fontem vitae memorarunt significatum; eo quod apud te, inquit, Deus omnipotens, Filius tuus fons vitae sit, hoc est, fons Spiritus sancti; quia Spiritus vita est, sicut Dominus ait: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt quia ubi Spiritus, et vita est: et ubi vita est, etiam Spiritus sanctus.