monumenta.ch > Ambrosius > sectio 147

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 14, 147
Unde et illud quando Gedeon superaturus Madian, trecentos viros iussit hydrias sumere, et in hydriis faces accensas habere, et in dextris tenere tubas ; ita nostri acceptum ab apostolis servavere maiores, quod hydriae sunt corpora nostra, figurata de limo quae timere non norunt, si fervore gratiae spiritalis ignescant, et Iesu Domini passionem canora vocis confessione testentur.