monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1 > sectio 146

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 14, 146
In Actibus quoque apostolorum cum supra fideles Spiritus sanctus descendisset, ignis species videbatur; sic enim habes: Et factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna Spiritus ferretur; et replevit totam domum, ubi erant sedentes: et visae sunt illis dispersae linguae tamquam ignis .