monumenta.ch > Ambrosius > sectio 138

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 13, 138
Nam sicut hic in aeternum Dominus futurum cum fidelibus Spiritum dicit, ita etiam de se alibi ostendit quod in aeternum cum apostolis sit futurus, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi . Unum sunt ergo Filius et Spiritus: unum nomen est Trinitatis, et una inseparabilisque praesentia.