monumenta.ch > Ambrosius > sectio 134

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 13, 134
Cum autem unum nomen sit Patris et Filii, accipe quia et Spiritus sancti idem nomen sit, quoniam et Spiritus sanctus in nomine Filii venit, sicut scriptum est: Paraclitus autem Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia . Qui autem venit in nomine Filii, utique etiam in nomine Patris venit; quia unum nomen Patris et Filii est. Sic fit ut unum et Patris et Filii nomen sit et Spiritus sancti. Nec enim est aliud nomen sub coelo datum, in quo oporteat nos salvos fieri .