monumenta.ch > Ovidius > sectio 472 > sectio 120

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 11, 120
Denique ita sapientia ex ore altissimi prodiisse se dicit , non ut extra Patrem sit; sed apud Patrem; quia Verbum erat apud Deum : nec solum apud Patrem, sed etiam in Patre. Dicit enim: Ego in Patre, et Pater in me est . Sed neque cum de Patre exit, de loco recedit, aut quasi corpus a corpore separatur: neque cum in Patre est, quasi in corpore tamquam corpus includitur. Spiritus quoque sanctus cum procedit a Patre et Filio, non separatur a Patre, non separatur a Filio. Quemadmodum enim separari potest a Patre, qui Spiritus oris eius est ? Quod utique et aeternitatis indicium, et divinitatis exprimit unitatem.