monumenta.ch > Ambrosius > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 11, 116
Et Spiritus quidem missus dicitur: sed Seraphim ad unum, Spiritus ad omnes : Seraphim mittitur in ministerium, Spiritus operatur mysterium: Seraphim quod iubetur, exsequitur, Spiritus quod vult, dividit (Cor. XII, 11): Seraphim de loco ad locum transit; non enim complet omnia, sed et ipsum repletur ab Spiritu: Seraphim descendit cum aliquo secundum naturam suam transitu; at vero de Spiritu sancto hoc non possumus aestimare, de quo dicit Filius Dei: Cum venerit Paraclitus Spiritus veritatis, quem ego mitto vobis, qui a Patre procedit .