monumenta.ch > Ambrosius > sectio 113

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 10, 113
Sed fortasse dixit aliquis quia et Seraphim dixit Esaiae: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgabit . Auferet, inquit, et circumpurgabit: non ego auferam, sed ignis ille de altari Dei, hoc est, gratia spiritalis. Quid enim aliud pie intelligere possumus in altari Dei esse, nisi Spiritus gratiam? Non utique lignum silvarum, nec fuliginem atque carbonem. Aut quid tam pium, quam ut secundum mysterium intelligamus quia revelabatur in ore Esaiae omnes homines per passionem Christi esse purgandos, qui velut carbo secundum carnem exussit nostra peccata, sicut in Zacharia habes: Nonne hic titio eiectus ab igni? Et ille erat Iesus indutus estimenta sordida .