monumenta.ch > Ambrosius > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 8, 99
Sempiternum autem Spiritum sanctum, etiam Apostolus ostendit: Si enim sanguis taurorum et hircorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad carnem emundandam; quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sempiternum se obtulit immaculatum Deo ! Ergo sempiternus est Spiritus.