monumenta.ch > Ambrosius > sectio 96

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 8, 96
Magnum quidem et tunc nomen, cum infirmiorum atque paucorum haereret angustiis: sed magnitudinem sui nondum per corda gentium, et in fines totius orbis effuderat. Postea vero quam per omnem mundum suo illuxit adventu, per omnem utique creaturam divinum illud suum nomen extendit, non repletum accessione aliqua (plenitudo enim nescit augmentum) sed replens vacua, ut esset admirabile nomen eius in universa terra. Huius igitur effusio nominis abundantem quamdam exuberantiam gratiarum, bonorumque coelestium significat largitatem; ex abundantia enim superfluit, quidquid effunditur.