monumenta.ch > Ambrosius > sectio 86

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 7, 86
Domini enim est omnia complere, qui dicit: Ego coelum et terram compleo . Si ergo Dominus est, qui coelum complet et terram; quis potest Spiritum sanctum iudicare dominationis, et divinae potestatis exsortem, qui replevit orbem, et quod ultra totum orbem est, replevit Iesum mundi totius redemptorem? Scriptum est enim: Iesus autem plenus Spiritu sancto, regressus est ab Iordane . Quis igitur alius nisi qui eiusdem esset plenitudinis, complentem omnia posset implere?