monumenta.ch > Hieronymus > csg75.820 > sectio 212 > sectio 9 > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 6, 76
Sunt tamen plerique qui eo quod in aqua baptizamur et Spiritu, non putent aquae et Spiritus distare munera; et ideo non putant distare naturam. Nec advertunt quia in illo aquarum sepelimur elemento, ut renovati per Spiritum resurgamus. In aqua enim imago mortis, in Spiritu pignus est vitae; ut per aquam moriatur corpus peccati, quae quasi quodam tumulo corpus includit: et per virtutem Spiritus renovemur a morte peccati, renati in Deo.