monumenta.ch > Ambrosius > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 5, 68
Sed ut ad proposita revertamur: Omnes, inquit, declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum . Si excipiunt Spiritum sanctum, etiam ipsi eum non esse inter omnia confitentur: si non excipiunt, ergo et ipsum inter omnes declinasse fateantur.