monumenta.ch > Ambrosius > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 3, 53
Arbitror, clementissime imperator, plenissime confutatos eos, qui audent inter omnia Spiritum sanctum computare. Sed tamen ut sciant se non tantum Apostolicis testimoniis, sed etiam Dominicis perurgeri; quomodo audent inter omnia numerare Spiritum sanctum, quando ipse Dominus dixit: Qui blasphemaverit in Filium hominis, remittetur ei: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, nec hic, nec in futurum remittetur ei ? Quomodo igitur inter creaturas audet quisquam Spiritum computare? Aut quis sic se obligat, ut si creaturae derogaverit, non putet sibi hoc aliqua venia relaxandum? Nam si Iudaei, quia adoraverunt militiam coeli , divino praesidio destituti sunt: qui autem adorat et confitetur Spiritum sanctum, acceptus est Deo; qui non confitetur, sacrilegii reus sine venia damnatur: utique hinc aestimari potest non inter omnia, sed super omnia esse Spiritum sanctum, cuius iniuria aeternis suppliciis expiatur.