monumenta.ch > Ambrosius > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 3, 47
Denique de Filio scriptum est: Et adorent eum omnes angeli Dei . Non habes: Adoret Spiritus sanctus. Et infra: Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt, inquit, ministri spiritus in ministerium, qui mittuntur ? Cum dicit, omnes, numquid et Spiritum sanctum comprehendit? Non utique, quia Angeli et caeterae Potestates in ministerium et obsequium Dei Filio, ut serviant, destinantur.