monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 58 > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 3, 44
Nunc consideremus utrum quemadmodum in Christi nomine plenum esse legimus baptismatis sacramentum; ita etiam sancto tantum Spiritu nuncupato, nihil desit ad mysterii plenitudinem. Rationem sequamur; quia qui unum dixerit, Trinitatem signavit. Si Christum dicas, et Deum Patrem a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est, Filium, et Spiritum sanctum quo unctus est, designasti. Scriptum est enim: Hunc Iesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto . Et si Patrem dicas, et Filium eius et Spiritum oris eius pariter indicasti; si tamen id etiam corde comprehendas. Et si Spiritum dicas, et Deum Patrem, a quo procedit Spiritus: et Filium, quia Filii quoque est Spiritus, nuncupasti.