monumenta.ch > Ambrosius > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 1, 21
Nec superioris temporis damna deploro; quandoquidem sequestratio illa basilicae, cuiusdam fenoris traxit usuras. Etenim basilicam sequestrasti, ut fidem probares. Implevit igitur propositum suum pietas tua, quae sic sequestraverat, ut probaret; sic probavit, ut redderet. Nec fructum amisi, et iudicium teneo, patuitque omnibus in quadam facti discretione discretam tibi numquam fuisse sententiam. Patuit, inquam, omnibus et tuum non fuisse, cum sequestrares: et tuum esse, cum redderes.