monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 5 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, A, 9
Hoc ergo praevidit sanctus Gedeon, quia verum et spiritalem rorem etiam gentium nationes erant fidei perceptione bibiturae, et ideo diligentius exploravit; est enim necessaria cautela sanctorum. Siquidem etiam Iesus Nave cum vidisset ducem militiae coelestis, interrogavit: Noster es, an adversariorum ? ne forte aliquibus adversarii praestigiis falleretur.