monumenta.ch > Ambrosius > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 15, 95
Denique et alterum signum ad Dominum Iesum pertinet, quod fecit Moyses: Manum suam misit in sinum, et protulit eam, et facta est manus eius sicut nix. Iterum misit, et protulit eam, et erat sicut carnis humanae species ; significans Domini Iesu primum fulgorem Divinitatis, postea susceptionem carnis, in qua fide credere omnes gentes populosque oporteret. Merito manum misit, quia dextera Dei Christus est, in cuius divinitate et incarnatione si quis non crediderit, quasi reprobus flagellatur: sicut iste rex qui quoniam signis non credidit evidentibus, postea flagellatus orabat, ut veniam mereretur. Quantus igitur honestatis affectus esse debeat, ex his probatur, et eo maxime quod se obiiciebat pro populo, dicens ut remitteret populo Deus, aut certe de libro viventium se deleret.