monumenta.ch > Ambrosius > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 15, 93
Iterum caligantibus tenebris operta erat terra per triduum, ex quo Moyses manum levaverat, et tenebras infuderat . Moriebatur omne primogenitum Aegypti, cum Hebraeorum omnis esset inoffensa progenies. Rogatus Moyses, ut his quoque finem exitiis daret, oravit et impetravit . In illo praedicandum, quod a fraudis consortio temperaverit: in hoc mirabile quoniam divinitus intentata supplicia virtute propria etiam ab hoste detorserit, vere nimium, sicut scriptum est, mansuetus et mitis. Sciebat quod fidem rex non servaret promissis; tamen honestum putabat ut rogatus oraret, laesus benediceret, appetitus remitteret .