monumenta.ch > Ambrosius > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 15, 92
Redeamus ad nostrum Moysen, atque ad superiora revertamur; ut quanto praestantiora, tanto antiquiora promamus. Nolebat Aegypti rex populum dimittere patrum. Dixit Moyses sacerdoti Aaron, ut extenderet virgam suam super omnes aquas Aegypti. Extendit Aaron, et conversa est aqua fluminis in sanguinem, et nemo poterat bibere aquam, omnesque Aegyptii siti peribant: sincera autem fluenta patribus abundabant . Iactaverunt favillam in coelum, et facta sunt ulcera, et vesicae candentes in hominibus et quadrupedibus . Deduxerunt grandinem in igne flammeo, contrita erant super terram omnia. Rogavit Moyses, et universa in suam gratiam reverterunt: grando sedata est, sanata ulcera, solitos potus flumina praebuerunt (Ibid. 30).