monumenta.ch > Ambrosius > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 14, 90
Sancta quoque Susanna denuntiato falsi testimonii terrore, cum hinc se videret urgeri periculo, inde opprobrio, maluit honesta morte vitare opprobrium, quam studio salutis turpem vitam subire ac sustinere. Itaque dum honestati intendit, etiam vitam reservavit: quae si id quod sibi videbatur ad vitam utile praeoptavisset, non tantam reportasset gloriam: immo etiam id quod non solum inutile, sed etiam periculosum foret, poenam criminis forsitan non evasisset . Advertimus igitur quia id quod turpe est, non possit esse utile: neque rursus id quod honestum est, inutile; quia complex honestatis est semper utilitas, et utilitatis honestas.